THE BRADLEY INCIDENT - WATSON'S PARDON

Discovered by Mark Eccles, and this transcription
printed in his Christopher Marlowe in London (pp.25-26)

 

Billa perdone se defendendo pro Tho. Watson Regina Omnibus Balliuis & fidelibus suis ad quos &c' salutem. Quia accepimus per tenorem recordi & processus cuiusdam Inquisicionis indentate capte apud ffynesburye in Comitatu middlesex vicesimo nono die Septembris Anno regni nostri tricesimo primo coram Iuone Chalkehill Generoso vno Coronatorum dicti Comitatus middlesex super visum corporis Willelmi Bradley ibidem iacentis mortui & interfecti Quod vbi prefatus Willelmus Bradley & quidam Cristoferus morley nuper de london Generosus vicesimo octauo die Septembris Anno regni nostri tricesimo primo supradicto fuerunt insimul pugnantes in quadam venella vocata hoggelane in parochia sancti Egidij extra Crepulgate in predicto Comitatu middlesex inter horas secundam & terciam post meridiem eiusdem diei ibi interuenit eisdem die & Anno & infra horas predictas quidam Thomas Watson nuper de london Generosus super clamorem pouli ibidem adstantis ad separandum prefatos Willelmum Bradley & Cristoferum morley sic pugnantes & ad pacem nostram conseruandam Et gladium suum eam ob causam tunc & ibidem extraxit Super quo prefatus Willelmus morley seipsum retraxit & a pugnando desistit Et super hoc predictus Willelmus Bradley videns eundem Thomam Watson sic interuenientem ibidem cum gladio suo extracto dixit ei in hijs anglicanis verbis sequentibus videlicet Art thowe nowe come Then I will haue a boute with the Et instanter idem Willelmus Bradley in prefatum Thomam Watson tunc & ibidem insultum fecit & cum vno gladio & uno pugione de ferro & Calibe predictum Thomam Watson tunc & ibidem verberauit vulnerauit & male tractauit Ita quod de vita eius desperabatur racione cuius prefatus Thomas Watson cum gladio suo predicto de ferro & chalibe precij trium solidorum quatuor denariorum quem in manu sua dextra tunc & ibidem habuit & tenuit seipsum contra predictum Willelmum Bradley tunc & ibidem defendidit & a predicto Willelmo Bradley pro saluacione vite sue vsque ad quoddam fossatum in venella predicta fugijt vltra quodquidem fossatum idem Thomas Watson absque periculo vite sue fugere non potuit. Et predictus Willelmus Bradley insultum suum predictum continuando prefatum Thomam Watson tunc & ibidem recenter insecutus fuit Super quo predictus Thomas Watson pro saluacione vite sue predictum Willelmum Bradley cum gladio suo predicto tunc & ibidem percussit dans ei vnam plagam mortalem siue vulnus in & super dextram partem pectoris ipsius Willelmi Bradley prope mamillam profunditatis sex pollicum & latitudinis vnius pollicis de qua quidem plaga mortali idem Willelmus Bradley apud ffynesburye predictam in predicto Comitatu middlesex instanter obijt Et sic predictus Thomas Watson seipsum defendendo prefatum Willelmum Bradley modo & forma predictis interficit & occidit contra pacem nostram & non per feloniam nec aliquo alio modo quam vt supradictum est prout per tenorem recordi Inquisicionis predicte nobis in Cancellariam nostram de mandato nostro missam & in filacijs ibidem de recordo residentem plene liquet. Nos pietate moti perdonauimus eidem Thome Watson sectam pacis nostre que ad nos versus ipsum pertinet pro morte predicta Et firmem pacem nostram ei inde damus & concedimus per presentes Ita tamen quod stet recto in Curia nostra si quis versus eum locqui voluerit de morte supradicta In cuius rei &c'. Teste Regina apud Westm' x die ffebruarij.

back to Home Page