Discovered by Mark Eccles, and this transcription
printed in his Christopher Marlowe in London (pp.22-24)
Deliberacio Gaole domine Regine de Newgate facta pro Comitatu Middlesex apud Justice hall in Le Olde Bailie in parochia Sancti Sepulchri London tercio die Decembris Anno Regni Elizabethe dei gracia Anglie ffrancie et hibernie Regine fidei defensoris &c Tricesimo secundo coram Johanne Harte Maiore predicte Ciuitatis London Christofero wraye Milite capitali Justiciario dicte domine Regine ad placita corone ipsa tenenda assignato, Gilberto Gerrard Milite Magistro Rotulorum Curie Cancellarie Edmundo Anderson Milite Capitali Justiciario dicte domine Regine de Banco, Rogero Manwood Milite Capitali barrone Scaccarij eiusdern domine Regine Rowlando Heyward Milite, Georgio Bonde Milite, Willelmo ffleetwood serviente ad legem Ac Recordatore Ciuitatis London et Roberto Wrothe Armigero et alijs socijs suis Justiciariis dicte domine Regine ad gaolam predictam de prisoneriis in eadem existentibus deliberandam assignatis
Thomas Watson nuper de London generosus captus pro eo quod indicatus fuit per quandam Inquisicionem indentatam captam apud ffynnesburie in Comitatu Middlesex xxixmo die Septembris Anno Regni Elizabethe dei gracia Anglie ffrancie et hibernie Regine fidei defensoris &c xxxjo Coram Ivone Chalkehill generoso vno Coronatorum dicti Comitatus Middlesex super visum Corporis Willelmi Bradley ibidem iacentis mortui et interfecti per Sacramentum Galfridi Witworth willelmi vernon (?) Willelmi Yomans, Petri Pawson, Thome Cowper Johannis Holmes, Thome Kingeston, Johannis Harlowe, Ricardi Owen willelmi white, willelmi Homan et Johannis Hyde proborum et legalium hominum de predicto Comitatu Middlesex Qui dicunt super sacramentum suum quod Vbi prefatus willelmus Bradley et quidam Christoferus Morley nuper de London generosus vicesimo octavo die Septembris Anno tricesimo primo supradicto fuerunt insimul pugnantes in quadam venella vocata hoglane in parochia Sancti Egidij extra Creplegate in predicto Comitatu Middlesex inter horas secundam et terciam post meridiem eiusdem diei Ibi intervenit eisdem die et anno et infra horas predictas quidam Thomas watson nuper de london generosus super clamorem populi ibidem astantis ad separandum prefatos willelmum Bradley et Christoferum Morley sic pugnantes et ad pacem dicte domine Regine conservandam Et gladium suum eam ob causam tune et ibidem extraxit Super quo prefatus willelmus[1] Morley seipsum retraxit & a pugnando desistit Et super hoc predictus willelmus Bradley videns eundem Thomam watson sic intervenientem ibidem cum gladio suo extracto dixit ei in his Anglicanis verbis sequentibus videlicet (arte thowe nowe come then I will haue a boute wth thee) Et instanter idem willelmus Bradley in prefatum Thomam watson tunc et ibidem insultum fecit et cum vno gladio et vno pugione de ferro et Calibi predictum Thomam watson tune et ibidem verberauit vulnerauit et maletractauit Ita quod de vita eius desperabatur Racione cuius prefatus Thomas watson cum gladio suo predicto de ferro et calibi precij iijs iiijd quem in manu sua dextra tunc et ibidem habuit et tenuit seipsum contra predictum Willelmum Bradley tunc et ibidem defendit et a predicto willelmo Bradley pro saluacione vite sue vsque ad quoddam fossatum in venella predicta fugit vltra quod quidem fossatum idem Thomas watson absque periculo vite sue fugere non potuit Et predictus willelmus Bradley insultum suum predictum continuando prefatum Thomam Watson tunc et ibidem recenter insecutus fuit Super quo predictus Thomas Watson pro saluacione vite sue predictum Willelmum Bradley cum gladio suo predicto tunc et ibidem percussit dans ei vnam plagam mortalem siue vulnus in et super dextram partem pectoris ipsius willelmi Bradley prope mamillam profunditatis sex policum et latitudinis vnius pollicis de qua quidem plaga mortali idem Willelmus Bradley apud ffynnesbury predictum in predicti Comitatu Middlesex instanter obijt Et sic Juratores predicti dicunt super sacramentum suum predictum quod predictus Thomas Watson seipsum defendendo prefatum Willelmum Bradley modo et forma predictis interfecit et occidit contra pacem dicte domine Regine Coronam et dignitatem suas et non per feloniam nec aliquo alio modo quam vt supradictum est In Cuius rei testimonium tam coronator quam Juratores predicti huic Inquisicioni sigilla sua alternatim apposuerunt Datum die et anno primis supradictis &c.
Que quidem Inquisicio predicti Coronatoris modo hic recordatur Et modo venit predictus Thomas Watson Coram prefatis Justiciariis per vicecomitem Comitatus predicti ad barram hic ductus in propria persona sua Ac visa Inquisicione predicta prefatus Thomas Watson per Justiciarios predictos remittitur prisone in Custodia dicti vicecomitis ad graciam domine Regine expectandam.
Clerke.
[1] This mistake is in the original; it should, of course, be 'Christopherus'.